Page 249 - The Lun Yu in Latin
P. 249
Tzŭ Chang dixit,
“Quidnam est istud ‘liberalem at non prodigum esse’.”
Confucius dixit,
“Dare populo quo lucrentur; non est hoc liberalis cuiusdam, at non prodigi? Iube
populum tantum ubi competit laborare, et quis queretur? Velle quod benevolens est,
num hoc avari esse potest? Ingenuus, sive cum multis sive cum paucis rem gerit, sive
cum magnis vel parvis, non quae dedeceant audet, ideoque non ita tranquillus est
ut superbus sit? Ingenuus vestes et mitram concinnat et cum reverentia prospicit, ut
quasi religionem incutiat et populus subtimeat, at non metuant?”
Tzŭ Chang dixit,
Quaenam sunt ista ‘quattuor vitia’?”
Confucius dixit,
“Sine doctrina occidere, id crudelitatem appellari potest. Eventus causis neglectis
aestimare, id tyrannida appellari potest.
Iubere turpia ad tempus destinatum fieri, id furtum appellari potest.
In accipiendo et distribuendo sordidus, hic molestus appellari potest.”
(1) Discipulus
3. 子曰、不知命、無以為君子也、不知禮、無以立也、不知言、無以知人也。
孔子說:「不知道天命,不能夠做君子。不知道禮儀,不能夠有建樹。不知道別人說
話的用意。不能夠知道別人是好是壞。」
Confucius dixit,
“Si fatum ignoras, ingenuus esse non potes.
Si ritus ignoras, constans de aliqua re esse non potes.
Si verba ignoras, homines novisse non potes.”
249

