Page 147 - The Lun Yu in Latin
P. 147
(一) 參閱《為政.十九》
(二) 帝舜的賢臣
(三) 殷商開國君主,深受孔子推崇。
(四) 商湯的賢相
(1)
Fan Ch'ih de benevolentia quaesivit.
Confucius dixit,
“Dilige omnes homines.”
Fan Ch'ih de sapientia quaesivit.
Confucius dixit,
“Cognosce omnes homines.”
Fan Ch‘ih non intellexit.
Confucius dixit,
(2)
“Extolle probos supra maleficos , et malefici probi effici possunt.”
Fan Ch‘ih recessit. Ad Tzŭ Hsia accessit et dixit, “Paulo ante Magistrum de sapientia
rogavi et ille dixit ‘Extolle probos supra maleficos, et malefici probi effici possunt’.
Quid sibi voluit?”
Tzŭ Hsia dixit,
(3)
“Eius verba significatione plena sunt. Cum Shun omnia in terris possideret, e
(4)
multis Kao T'ao elegit quem extolleret et hoc modo qui non benevolentes erant
(4)
(3)
procul arcebantur. Cum T'ang omnia in terris possideret, e multis Yi Yin elegit
quem extolleret et hoc modo qui non benevolentes erant procul arcebantur.”
(1) Discipulus
(2) Vide quoque CAPUT DUO: Undeviginti
(3) Imperator antiquus, quem Confucius multum veneratus est
(4) Praefectus probus, qui imperatori serviebat
147

