Page 205 - The Lun Yu in Latin
P. 205
(1)
(3)
(2)
(2)
Cum Chi Chuan Yü aggressurus esset, Jan Yu et Chi Lu ad Confucium
accesserunt et dixerunt,
“Mox Chi contra Chuan Yü movebit.”
Confucius dixit,
“Ch‘iu, non patet istud ex tua culpa fieri?
(4)
Chuan Yü iamdudum a priore imperatore iussus est orientalia Mêng curare. Immo
(5)
vero intra civitatis fines iacet et eidem ‘shê chi’ famulatur. Cur aggrediendum est?”
Jan Yu dixit,
“Dominus vult. Nos duo praefecti nolumus.”
Confucius fdixit,
"Ch'iu, Chou Jên dixit, ‘Aciem instrue secundum militum sollertiam, et, cum
(6)
desunt, relinque eam.’ Quid prosunt caecis famuli qui eos non tenent cum in periculo
sunt nec titubantes stabiliunt.
Praeterea verba tua falsa sunt. Cuius culpa est si tigris et monoceros a septis
effugiunt, vel si testudo et lapis nephreticus in septis laeduntur?”
Jan Yu dixit,
“Sed nunc Chuan Yü bene munitum est et Fei loco proximum. Quod nisi nunc
(7)
ceperimus, posteri nostri diutissime laborabunt.”
Confucius dixit,
“Ch‘iu, ingenuus eos reprobat qui quod cupiunt non patefaciunt et per fallacias
(8)
loquuntur. Ipse audivi dominum civitatis vel familiae non inopiae operam conferre,
nec paupertati, sed turbis.
Ubi enim res aeque distribuuntur, non est paupertas, ubi concordia est, non est
inopia, ubi aequanimitas est, non est seditio.
Cum igitur homines procul habtantes non favent, concilia eos litteris et virtute
colenda.
Homines conciliatos effice contentos.
Nunc, dum dominum adiuvas, non potes homines longinquos qui non favent
(9)
conciliare, ut civitas factionibus scindatur, et discors et minime secura sit, et tu animo
proponis tuos cives aggredi. Vereor ne difficultas quam Chi-Sun praebet non in
Chuan Yü, sed intra sua moenia posita sit.”
205

